Latin
NATVRA, ET GENERATIO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 437
Unproofread scanNot analysed yet
Praetereà huiusmodi mures quemadmodum ex putri materia copiosissimè generantur, ita etiam breuis sunt vitae: etenim ad mentem Plinij, oborto in capite vermiculo, intereunt. Gignuntur autem nonnullis in locis, vt scribit Aelianus, aestate ob repentinos imbres, vel post alicuius fluminis inundationem, maxima cum omnium admiratione, siquidem muris pars anterior erit formata, posteriori nondum inchoata: propterea possumus cum Ouidio canere. Altera pars viuit, rudis est pars altera tellus. Quocirca iure merito inter animalia imperfecta reponi possunt, quae interdum ex corQuandoquidem Aristoteles scriptis ruptione, interdum ex semine propagantur mandauit Animal ex putri materia natum generare quidem, sed animal specie diuersum, à quo nihil amplius gigni possit. Mures igitur huius generis aliquando adeò multiplicantur, vt totas segetes absumant. Immò ex Aristotele, aliqui agricolae, cum pridiè metendum statuerint, accedentes postridie cum messoribus, totam segetem ab ipsis consumptam inuenesunt. Haec autem fuit potissima ratio, propter quam, nonnulli populi à proprijs sedibus expulsi fuerint. Caleni vidimus (inquit Niphus) quòd vnica nocte totum campum maturis segetibus refertum mures agrestes absumpserunt. In Hispania quandoquè (vt refert Strabo) orta est ingens murium copia, vnde pestilentes morbi subsecuti sunt. Hoc accidit aduersus Romanos inCantabria, vt ibi essent, qui accepta mercede, mures venarentur. Aeolij quoquè, &Troiani quandoquè murium agrestium abundantia vexati Smyntheo Apollini sacrificarunt, vt in capite antecedenti retulimus.