# De quadrupedibus digitatis 44.5-7

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 44.5 to 44.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/44.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/44.5

Non desunt multae Italię ciuitates, quae in Insigni gentilitio figura leonis sunt delectatae, vt Venetiarum Vrbs, ad cuius Insigne alludnes Baptista Mantuanus, dum loquitur de Vicentinis ab Hispanis ad Venetos redeuntibus, sic canebat. Ad Venetos iterum redeunt, pulsisque subindè Praesidijs, se in magnum Aquilae vertere leonem. Florentia quoque olim Insigni leonino delectabatur, quare Bellonius, dum versaretur Damasci ad Orientem obseruauit turrim quadrangulam, cuius fastigium habet inscriptionem Arabicis characteribus expressam, & paulò inferius conspiciuntur bina lilia marmori insculpta, ad quorum latus est figura leonis. Proptereà id multis praebuit occasionem existimandi, haec Insignia esse Galliae, vel Florentiae. Amplius Dertona, seu Terdona, quae hodie Tortona dicitur Lyguriae ciuitas pro Insigni gentilitio habet leonem cum hac inscriptione. PROTRIBVS DONIS SIMILIS TERDONA LEONIS. Nam Topographi hanc vrbem à tribus donis nominatam fuisse scriptis mandarunt; primum erat, quia olim in quadam villa agri Terdonensis è lapide oleum scaturiebat. Secundum in alio eiusdem territorij loco aqua maiori hebdomada vbertim fluebat. Tertium quando vnus cuiusdam familiae erat moriturus guttae sanguinis apparebant. Alias prętermittimus ciuitates, quę sub Insigni leonis militarunt, de quibus in symbolis, & emblematibus actum fuit. Praeterea signum leonis multis imò infinitis familijs, & splendori, & nobilitati fuit; quamuis Io. Franciscus Apostolus in Principe omnium virtutum ornamento eminente non leonis signa, sed verae fidei stemmata commendauerit hoc distichoStemmata sint alijs Pardi, sint ora leonum, At tibi sint, Princeps, stemmata vera fides. Tamen E Tamon quia hic Insignium ritus adeò succreuit, vt omnibus domibus innotuerit, face Lib. I. stem. non possumus, quin peculiaria Insignia commemoremus. Nicolaus Reusnerus elega ti dodecasticho Insigne domus Brandeburgicae, non solum sceptris, rosis, aquilis gr. Insignia gem.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
