Latin
FORMA. ET DESCRIPTIO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 441-2
Unproofread scanNot analysed yet
FORMA. ET DESCRIPTIO. Raneum murem mustela multò minorem, colore ad cinereum declinante, &dentibus tenuibus Aetius praedicat: breuem, &gracilem caudam Albertus, rostrum verò longum, &acutum Matthiolus ei attribuunt. Quamuis autem mus paruus, &exilis sit, oculos tamen, in comparatione ad totum corpus, ita pusillos habet, vt Plinius hoc animal obtusa oculorum acie praeditum crediderit. Quocirca non est mirum si Nicander μυγαλέην τυφλὴν, &Vegetius murem cęcum appellauerint.