# De quadrupedibus digitatis 441-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, FORMA. ET DESCRIPTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/441-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/441-2

FORMA. ET DESCRIPTIO. Raneum murem mustela multò minorem, colore ad cinereum declinante, & dentibus tenuibus Aetius praedicat: breuem, & gracilem caudam Albertus, rostrum verò longum, & acutum Matthiolus ei attribuunt. Quamuis autem mus paruus, & exilis sit, oculos tamen, in comparatione ad totum corpus, ita pusillos habet, vt Plinius hoc animal obtusa oculorum acie praeditum crediderit. Quocirca non est mirum si Nicander μυγαλέην τυφλὴν, & Vegetius murem cęcum appellauerint.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
