# De quadrupedibus digitatis 441

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, MVS AVELLANARVM VVLGO MOSCARDINO CVM NIDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/441

DE MVREARANEO Cap. XXXIII. SYNONIMA, EORVMQVE Etymum. Iri solida eruditione praediti hoc animal murem ob similitudinem, & araneum, quia edita petat instar aranei, appellarunt. Sipontinus latinam huius animantis etymologiam explicaturus literis mandauit propter figuram murem, & ob agilitatem araneum nuncupari, cum super tensum filum, vel gladij aciem impunè ambulare possit. Gesnerus autem putat araneum à venefica facultate cognominatum fuisse, quemadmodum araneus piscis ille nominatur, qui spinis venenatis est refertus. Vegetius hanc muris speciem murem cęcum interpretatur, cum tamen Albertus, & Hesychius murem cae cum talpam solummodo nominent, ideoquè Aegyptij putantes tenebras luce esse antiquiores, hoc muris genus venerabantur, & teste Herodoto inuenta horum murium cada uera, in Batti ciuitatem summo honore deferebant. Hic mus Graecis μυγάλη dicitur, quamuis Hermolao teste, alicubi apud Dioscoridem μυογάλη legatur Nicander, metri gratia, μυγαλέιν prima syllaba producta pronunciauit. Verumtamen vt plurimum tribus tantum syllabis omnes auctores μυγάλην proferunt. Rodulphus in Commentarijs Leuitici mygalen vocari quasi murem gulosum perperam existimat. Quandoquidem mygale nuncupatur cum in figura, muri, & in colore, mustelae similis esse perhibeatur. in sacris litteris reperitur haec vox Haanaka, quam viri non vulgariter eruditi in Com mentarijs variè vertunt. Alij reptile volans, alij hirundinem, alij echinum, alij fibrum transferunt. Septuaginta, & D. Hieronymus mygalem, idest murem araneum exponunt. Italis hodie dicitur topo ragno, Hispanis Murganho, Gallis Muserain, vel Muzeraigne, qua voce vti solent Rheti, qui Italicè loquuntur, Sabaudis Muset, vel Musette, Burgundis Sery, Anglis Shreuu, vel Shreuue, Heluetijs Mutzet, quasimus araneus; alioquin ab acuta rostri figura, Spitzmurz Germanis nominatur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
