Latin
MYGALE, SEV MVS ARANEVS CVM CARDYO ALTILI
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 444
Unproofread scanNot analysed yet
Alij vt Aetius, &Aegineta radicem Gentianae, cum vino, radicem chamaeleonis, saluiam, erucam, verbenacam, &folia lauri adhibent. Tandem ab alijs brassicę semen, &folia, absynthium, malua, althea, necnon trifolium bituminosum proponuntur. Inter fructus mala punica decocta, ex Ruellio, erunt vsui, &ex Dioscoride Caprifici fructus cum eruo, cumino, &vino non erunt contemnendi. Postremò multa animantia, ex Alberto, &praecipuè muli, &equi, ob aranei muris venenum, pereunt. Quoniam Sipontinus tradit, si herbas, in quibus mus araneus emiserit virus, depascantur, iumenta, &potissimum equas praegnantes exanimari. Hierocles igitur primò huius veneni signa, deinde praesidia affert. Partes ergo iumentorum demorsae tumore duro cinguntur, animalia gemunt, pabulum respuunt, &lacrymantur. Quocirca Gith tritum in vino per nares infundit, &fimo canino membrum saucium diligenter linit. Alij semen apij cum vino, &oleo coctum imponunt, &tumentes partes, ad euocandum virus scalpello incidunt. Insuper qui communem curam medendi iumentis morsis à ferpentibus, scorpijs, phalangijs, &muribus araneis scire cupit, petat Vegetium, qui omnia huius generis praefidia diligenter examinat. Normanni in Gallia hunc murem valde venenatum esse existimant; proptereaquòd si equum, vel bouem cubantem transilierit, magnum inde nocumentum circa lumbos animal reportare opinantur; nec curari posse hoc animal putant, nisi iterum mus araneus per aduersum latus, vel spontè, vel coactus transiliat. Quae omnia valdè superstitiosa esse iudicamus.