Latin
CAPIENDIRATIO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 445
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXIV. SYNONIMA DESCRIPTIO. Ontanus, siue alpinus mus à loco, in quo crescit, &versatur cognomen desumpsit. Quamuis autem alia murium genera quandoque montes incolant, tamen hoc genus, ex Gesneri, &aliorum obseruatione in excelsis tantùm iugis alpium versatur. Hunc ideo Murmont, vel Marmont vulgò vocant. Hermolaus tamen Marmotam scribit. Aliqui marmontanam, Rheti Italicè loquentes montanellam, alij tandem varozam indigitant. Nonnulli Graeci, ob similitudinem, quam cum mure, &vrso gerit, ἀρατομῦν cognominant. Germani praesertim Hel uetij, vt notat Gesnerus, corrupto muris montani nomine, murmelthier dicunt, alij murmentle, alij demum, ficto nomine, misthellerle, ob tinnulam huius animantis vocem, qua caniculas sic propriè nuncupatas superat, nequè dicendum est armellinos vulgò dictos ad hoc murium genus referendos esse uum illos mures alpinos Grapaldus appellauerit; quandoquidem inter mustelas illos collocauimus. Brasauolus etiam taxum in murium alpinorum genere ferè reponit. Empetra quoque apud Albertum in murium montanorum nume ro reponenda videtur, cum tamen nostra aetate quid fit ignoretur, quoad formam huius muris, Hermolaus scribit murem alpinum ad magnitudinem cuniculi accedere, sed esse hu midiorem lato dorso, &pilis durioribus coloris, ut plurimum rufi aliquando obscurioris, &oculis prominentibus praeditum esse. Verùm Matthiolus rectius hanc bestiolam describit dicens. quòd capite leporem refert, magnitudine cuniculum aequat, auresque tam breues habet, vt vix supra pilos emineant, vario oblongoque pilo instar taxi vestitur Caudam breuem, &pedes vnguibus acutis armatos habet, quibus altè terram effodit. Hyeme adeò pinguescit, vt interdum monstruosè intumescat. Addunt nonnulli dentes anteriores huius muris esse leporinos, etsi forcipibus secentur, vna tantûm nocte renasci.