Latin
INSIGNIA GENTILITIA, & MILITARIAA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 45-2
Unproofread scanNot analysed yet
candidus in area rubra sin istrorsum repens, &pedibus anterioribus castrum tenens delineatur, &hac inscriptione coronatur. DILIGAM TE CHRISTE FORTITVDO MEA, per leonem candidum denotabant Christum, qui &leo, &candidus ob diuinitatis splendorem nuncupatur, color campi ruber charitatem, &dilectionem, castrum familiae robur, &generositatem designabat, sed color castri aureus ex Christi fortitudine consolationem dimanare significabat; quarè huius nobilissimi Insignis figurae, &colores, cum verbis, &verba cum figuris, &coloribus conueniebant. Reusnerus meminit InsiLib. 2. stem. gnium, in quibus leones integri, &in quibus ora leonum pinguntur, in quae ludit e leganti carminum textura, vnum pro omnibus sit hoc exemplum. An quia Nicoleos posi tum tibi nomen, &omen Idcirco effigiem scuta leonis habent. Alia deinde huius generis infinita apud ipsum lector legere poterit. Meminit octastiLib. 3. epig. cho Io. Franciscus Apostolus familiae Annibalorum, quae patriam varijs fortunae fluctibus oppressam liberans, &fluctus, &geminorum leonum stemmata sibi comparauit, Lib. 4. epig. inferius idem auctor per bellè ludit in stemma Bernardini Guacij, in quo leo figurabatur, dum sic canit.