# De quadrupedibus digitatis 452

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, FORMA, ET DESCRIPTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/452

Aristoteles in histoA ria animalium; cunctis animantibus viuiparis, excepta talpa, oculos assignat, sed postea addit haec verba. Verùm si quis praetensam membranam detrahit, locus oculorum apparet, & pars nigra eorumdem, situs denique, & descriptio eadem, quam legitimam conspicui ocu li obtinent. Gesnerus testificatur talparum oculos se diligenter inspexisse, qui prominentes extra cutim veluti nigra puncta magnitudine seminis milij conspiciebantur. Immò vir quidam eruditus retulit Gesnero, se talpam grauidam disecuisse, & faetus aliquot maiusculis capitibus cum ocellis comperisse. Ideoquè ex praedictis hoc possumus elicere argumentum, vbi sunt instrumenta ibi etiam officia necessariò esse debent, & si in talpis est oculus, ibi etiam debet esse visus; quia natura nihil praeter finem operatur. Ex altera parte alij negant talpam videre, primò quia sub terra nullus est aer, ergo nul lus est visus, praeterquamquòd olfactus pro visione supplet ad lumbricos, aliasque escas deprehendendas. Deinde Plinius, & Albertus neque visionem, neque oculos, sed tantùm ocu lorum effigiem in talpis constituunt. In hac igitur dissoluenda difficultate Bartholomeus cognomento Anglicus scribit, ex aliorum sententia membranam oculos talparum tegentem, ipsis pereuntibus, diuelli; ideoquè morientes oculos reserant, quos viuentes clausos seruabant. Nos opinionem Scaligeri sequemur, qui visionem imbecillimam talpis attribuit, non vt sub terra videant, quia ipsoruu oculi nihil lucidi in se habent, vt in felibus obseruatur, sed tantùm vt lumen euitent. Quamobrem hac tenui visione, Natura talpam fugere lucem edocuit. Si contemplemur dentes, hos non habet, vt caeteri mures, sed potius dentibus muris aranei similes, binis enim anteriùs coniunctis, & oblongis caret, sed instar canis & mustelae vtrinquè ad latera singulos eminentes habet. Pulmones cum multis fibris separatis nullo inter se communi principio cohaerentibus vnà cum corde versus inferiorem ventrem siti sunt. Crura anteriora ex duobus constant ossibus, quae in os humeri inseruntur. Sic enim bestia fortiùs fodit. Posteriora deniquè crura habent os, quod paulò infra genu in alia duo diuiditur, vt in sequenti figura lector potest conspicari.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
