Latin
NATVRA ET MORES
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 453
Unproofread scanNot analysed yet
TALPAE SCELETON. TALPAE PARTVS. &ενε Deniquè talpa omnes quinquè sensus participat. Verùm quidem est, quòd visionem ha bet valdè hebetem; vnde tanquàm caeca ab Oppiano ἀλὰος cognominatur. Cardanus tamen, ratione finis, hebetudinem visus talpae attribuit. Etenim quid iucundi sub ter ra perpetuò habitantes videre possunt? vicissim cum hae bestiae parùm videant excellen tiùs tamen audiunt; quare ex Plinio, si de illis aliquid proferatur, intelligere, &fugere dicuntur. Iure igitur merito talpae auritae, non propter longitudinem aurium, sed pro pter exquisitum auditum, auctore Agricola nuncupantur. LOCVS, Ristoteles in historia animalium scriptum reliquit, in Orchomeno agro territorij Bęotiae iunumeras talpas vagari, in Lebaica verò proxima regione nullas esse, nequè aliunde eò illatas infodere. Cui sententię &Plinius, &Textor adstipulantur. Sed viri eruditi id duritiae Soliattribuunt. Alij verò antipathiae, quae inter talpas, &huiusmodi Solum inter cedit. Vicissim in Thessalia humus his belluis est adeò familiaris, vt olim ibi oppidum (vt narrat Textor in officina) à talpis effosum, &erutum fuerit.