Latin
APOLOGI, ET FABVLAE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 456
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea quidam olitor talpam proprium effodiens hortum, tandem interimendam irretiuit. Cui talpa dixit. Cur seruo tuo Fossori, totiusque horti aratori non vis parcere? sed ob illatum horto beneficium interitum illi machinaris. Tunc olitor. Ideò mortem mereris, quia tuae commoditatis, &pabuli gratia in meo versaris horto. Apologus docet, in omnibus rebus animum, &non opus agentis esse perpendendum. His addamus Phinei fabulam, qui Rex Arcadiae, vel secundum alios Thracis, aut Paphlagoniae esse ferebatur. Hic primo vxorem duxit Cleopatram, ex qua duos suscepit filios, deinde ipsa defuncta, Ideam Dardani filiam illis noueream superinduxit, cuius postea suasu filios ex Cleopatra acceptos excęcauit. Quapropter, &ipse à Dijs excęcatus, &in talpam transfiguratus fuisse perhibetur, cum prius Harpiae cibos, &mensam eius turpissimè fędassent. Huius metamorphosis meminit Oppianus Interprete Bodino hunc in modum. Terrigenas talpas musarum cantus abhorret, Quas natura parens ima tellure creauit, Quamquam incredibilis peruasit fama minores Talpas asseruisse suum genus atque parentes Nobilium claro Cretos à sanguine Regum; Contigit hoc sęuam magni Phaetontis obtram. Phineo Regi, &c.