Latin
APOLOGI, ET FABVLAE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 457
Unproofread scanNot analysed yet
Pariter homines simplices visu idest speculatione carentes diuina concionatorum verba libentissimè audiunt, &intra meatus terrae instartalparum se condunt, dum mortis, &Inferorum memoriam assiduè meditantur. Huius etiam conditionis sunt homines, quibus natura corporis formam ne gauit; nam hunc defectum animi pulchritudine supplere debent. Talpa demùm in Bęotia nata viuit, translata verò in proximas regiones perit. Homo pariter peregrè proficiscens nulla arte instructus ad talpam compaPbem rari potest, quandoquidem nullibi, quàm in proprio solo viuere poterit.