Latin
HIEROGLYPHICA, ET SIMVLACRA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 458
Unproofread scanNot analysed yet
pilos talpae ad denigrandum capillos, &supercilia idoneos esse perhibet, &Arnoldus pilulas ex talpis cum melle subactas, nouem dies deuoratas patienti scroph. las, &bron chocelem praestò esse asseuerat. Ad finem tota talpa multas ad affectiones conducit. Siquidem Plinius talpam dissectam morsibus muris aranei, &ictibus scorpionum vtiliter imponit. Et Sextus eamdem supra induratas glandulas alligat. Nugantur quidam, dum asserunt, si quis talpam manu dextra tandium detineat, donec expiret, singularem in illa manu futuram facultatem in sedandis mammarum muliebrium doloribus. Demum cinis totius combustae talpae cum melle mixtus, ad mentem Sexti, dentes confirmat. Immò in sanandis fistulis, Chirurgus vtilitatem immensam ex hoc percipiet. Idem Auctor ad barbam generandam sumit cinerem talpae, &cum multis alijs simplicibus linimentum componit. Ronde letius quoquè vnguentum ad pilos Elephan ticorum regenerandos praescribit, quod ex ladano, nec non cinere talpae, &vesparum integratur. Albertus huiusmodi cinere cum albumine oui permixto mendas tum facie i, tum vniuersae cutis emaculat.