Latin
46.1 to 46.4
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 46.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
cris insculpri. Leaenae elinguis si mulatrum vbi raldo, cęteris essent maiori formidini: Ampraciotę, teste Aeliano, adorabant leęnam tamquam libertatis suę vindicem, quia tyrannum suum lacerasset. Leonis simulacrum ex auro ex cocto decen talentorum pondo locatum erat in templo Delphico, &post illius deflagrationem, teste Herodoto, in thesauro Corynthiorum fuit repositum. Sculpebant deindè Ethnici auro, vel argento leonis imaginem, &ferentes huiusmodi simulacra generosiores, &audaciores euadere dicebantur; Idcircò non est mirum si Aristoteles scripserit annulum ex auro, vel argento, in quo cęlata sit icon puellae equitantis leonem die, &hora solis vagantis in domicilio leonis gestantes ab omnibus honorari, quae omnia inter fabulas aniles, &pueriles nugas reponenda esse censemus. Quoad secundum aliquandò leonum simulacra vnà cum Dijs, quasi cum alijs bestijs Antiquitas in templis collocabat. In primis Aegyptij Hori throno leones subijciebant; Sol enim ab ipsis vocabatur Horus, vndè horae dictae sunt, vt voluit Macrobius, quia leo solis symbolum esse perhibetur, nam τὰς κόρας ἔχει πυρώδεις τὸ δὲ πρόσωπον στρογγύλον. Gyraldus tamen scripsit duo tantùm Deorum simulacra ab Aegyptijs culta fuisse, quorum vnum Dei nomine Adad, alterum Deae, &Adargatim appellabant, quibus cunctarum rerum potestatem attribuebant, &per Deum Solem, &per Deam terram intelligentes Adargatis simulacro leonum simulacra supponebant ad B modum, quo Phryges Deum matrem cum leonibus pingebant; quamuis alij Cybelem sedentem in plaustro à leonibus tracto finxerint, de quo Baptista Mantuanus cecinit. Magna Deum mater grandi turrita corona, Quae ligat Ideo libycos temone leones. Deam quoquè Syriam, quam Hicropolitani tantoperè venerabantur, Lucianus in templo supra duos leones sedentem sculptam fuisse pronunciauit. Hinc dubitandum est, an haec eadem sit, cum illa, cuius simulacrum, teste Gyraldo, erectum fuit in dextra parte Fluuij Phasis manu cymbalum tenens, &leones sub throno, sedetquè non secus, ac mater Deum in templo Atheniensi. Pausanias affirmat in area, in qua conditus fuit Cypselus Corinthiorum tyrannus obseruatam fuisse Dianam alatam altera manu leonem, altera Pantheram prementem.