Latin
TOMICA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 463
Unproofread scanNot analysed yet
Ongenuit herinaceis hanc proprietatem natura, teste Aeliano, vt simulatque latratum canum audiuerint, vel Ferarum odorem senserint, vel venatores appropinquantes conspicati fuerint, in orbem se se colligant, rostro pedibusquè more testudinis, intrò contractis, omnibus contactum formidabilem reddentes. Immò spiritum comprimunt, vt ab omni motu conquiescentes, mortui speciem prae se ferant. Quapropter Pierius hominem tutum ab omnibus insidijs, atquè fortunae periculis per figuram huius animantis demonstrabat. Ion quoquè poeta tragicus huc respiciens sic canebat referente Atheneo. Leonis in terris at extuli dolos, Laudaui echini artes magis post asperas Qui primum odorem cum Ferarum senserit, Se contrahit, rotundus, &spinis tegit Totum, facultas nulla tangendi patet, Mordere nec possunt, humi tutus iacet. Volebat enim inferre magis probandam esse leonis fortitudinem, qui aperto Marte