Latin
LOCVS, CIBVS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 464
Unproofread scanNot analysed yet
Ideòque optimis de causis Porta scriptum reliquit in saepibus dumosis, &vineis versari, &pomis per aestatem congestis in cauis arborum hyeme latentem nutriri, quare Bargeus huc respiciens hos concinnabat versus. Nec minus hirsuti venient ad pabula Echini, Iuterea spiuisque ferent affixa supernis Quae matura caua componunt arbore poma. praeter enumeratos cibos, intelleximus hos animantes si in priuatis aedibus alantur, lac etiam, &vinum potare. ANTIPATHIA. VIta sunt animalia, nec non plantae, à quibus herinacei capitali odio dissident. In primis acerbissimas cum vulpibus gerunt inimicitias. Siquidem ab illis, secundùm Textorem, resupinantur, eorum què venter mollior sauciatur. At Olaus Magnus narrat quòd Echini hostile vrsorum odium concitant, non solum quia ambo haec animalia fructibus vescantur, sed etiam quia intra aculeos collecti ab vrsis vulnerari non possint. Porta addit quòd herinaceus à Lupo timetur; propterea colligit sanguinem herinacei ad tollendam raucedinem pro gargarizatu vtiliter adhibendum esse. Echinum quoquè tetrestrem serpens, seu, ut alij volunt, vipera odio non mediocri prosequitur, vt Oppianus in opere de piscatione recitauit. Hae autem bestiae mutuo inter se odio flagrant, quoniam in cauernis serpentum echinus stabulans, ipsos accedentes pungit. Ideo feruenti ira concitati in echinum irruentes se sauciando perimunt. Deniquè herinacei à potamogetone summoperè abhor rent: quandoquidem, Aeliano teste, hac planta huiusmodi animalia venenantur.