Latin
EMBLEMATA, ET SYMBOLA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 466
Unproofread scanNot analysed yet
Ericium hic qui ceu gradientem conspicis vuam, Frugi sis, &opes tu quoque linque tuis, Bargalius etiam scriptor Italicus in suo de Insignibus libro, pro phrenoschemate, praedictam picturam eodem Dicto coronatam exhibuit. At Paradinus in Heroicis, hanc echini terrestris onusti acinis iconem representauit cum hac inscriptione. MAGNVM VECTIGAL. Vt homines intelligerent, quàm magnum sit vectigal parsimonia. Hoc enim animal victum solicitè quaeritat, &si quos offenderit fructus, ijs ventrem replet, reliquos verò spinis affixos domum defert. Tandem multi Auctores in principio suorum operum pro symbolo, figura huius echini vsi sunt, cum hoc scommate. LAEDENTES SAVCIABVNTVR. Volunt enim alludere ad Zoilos, qui ex alieni ingenij obtrectatione laudem aucupari conantur.