Latin
DE HYSTRIIGE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 471
Unproofread scanNot analysed yet
DE HYSTRIIGE Cap. XXXVIII. II INVMINISMI QVVC CA, SYNONIMA. Ἐντ ymum. Vm Aelianus, Plinius, &Oppianus hystricem herinaceorum generi adscri bant; quamuis postea forma, &longitudine aeuleorum discrepet, Huius animalis historiam hoc in loco iure optimo recensendam esse duximus. Dummodo prima facie aequiuocatio vitetur. Siquidem ille piscis orbis echinatus Rondeletij totus aculeis refertus, cum nonnisi per caudam apprehendi possit, hystrix à nonnullis perperam appellatur. Hystrix quoquè exponitut flagellum ex setis suillis concinnatum, licet apud aliquos auctores hystrix magis propriè pro animali, &hysttichis pro flagro vsurpetur. Demuui hystrichidas vocat Hierocles siuè equos, siuè equorum caudas, in quibus setae suillis similes nascuntur. Animal igitur de quo in praesentia sermo habetur, Graecis ὕστριξ, siuè ὕσθριξ nuncupatur, cum θριξ pilus, vς autem porcus apud ipsos exponatur. Videtur enim hoc animal nomenclaturam sumpsisse à setis, seu potius aculeis, quibus multò magis horret, quàm setis proprijs rigere sues soleant. Quamuis alij ab Hystria regione denominantes hoc vocabulum sine Y scribant, &alij vt Isidorus à stridore, quem eduntaculei in motu animalis, etymologiam deriuantes, sine vlla aspiratione Istricem scribant. Plinius tamen hystricem scripsit, &in genere foeminino pro G tulit dum hystricem spinis rectam descripsit. Oppianus verò in genere masculino hòc nomen effert, illique scribitur ὕστριξ, &in casu obliquo ὕστριγγες per duplex γ, vt syllaba necessariò produceretur, quae alioqui corriperetur. Achanthochaeros apud Suidam hystricem indicare videtur, quod vocabulum cum echino terrestri coincidit. Syluaticus etiam hac voce porcum spinosum, nempe hystricem interpraetatur. Giraldus in historia Deorum Gylium à quibusdam cherogryllium exponi scribit, &porcum spinosum esse indicat. Syluaticus insuper crrogryllium perperam pronunciat. Varinus enim per Gylion porcum, aut leonem designat. Per Arcela Hesychius, &Varinus ouum, vel hystrichem secundùm Cretenses exprimunt. Domitius Calderinus apud Martialem, pro hystrice, Orygem speciem captae ineptè exponit. Apud Albertum hoc animal Succa nominari videtur, sed apud quas Nationes non declaratur. Arabicè hystricem vocari Aduldul multi opinantur, quandoquidem scribit Auicennas, quòd notus est Aduldul spinas sagittales, &missiles habens, Vetus Glossographus Auicennae vocem Adulbus echinum montanum interprętatur. At Syluaticus in lingua nostra hystricem vertit. Alcercha teste Andrea Bellunensi, secundum aliquos, est echinus magnus spinosus, &secundum alios echinus minor exprimitur. Bruyerus refert, quòd vulgus in sua patria hoc anima porcum spicatum, vel spinosum vocitat. Eruditi quidam viri arbitrantur hac belluam, nomine muris Africani, apud Plautum in Penulo intellectam fuisse, cum hoc animal in Afriea frequens esse perhibeatur. Italis dicitur porco spinosos vel Istrice sine aspiratione. Hispanis Puerco espin, Gallis Pore espic, Anglis Porkepyne, Illyricis Porcospiho. Nonnulli Germanicè Taran nuncupant. At Gesnerus vocabuli originem nescit inuenirc, cum alij Dornschuu eyn, idest porcum spinum, voce à caeteris Nationibus detorta vocitent. ch co ca co c chcb el Rr 2 DIFdibzy G Google