# De quadrupedibus digitatis 472

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, DIFFERENFIAE. ET DESCRIPTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/472
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/472

DIFFERENFIAE. ET DESCRIPTIO. Vstricis duas assignari species multi docti, viri asseuerant, quarum alteram terrestrem, alteram marinam nuncupant. Deinde in huius sententiae con firmationem pro aculeis marinę hystricis quasdam spinas lapideas strictas, intusquè concauas ostenduut, quae in officinis medicorum nomine dentalium habentur. Sunt quidem concaui hniusmodi acule penicillorum marinorum instar; quoniam in illa cauitate more ostraceorum degit animel, & compositionem vnguenti citrini Nicolai ingrediuntur; non autem spinae marinae hystricis vocitari possunt. Praeterquamquòd nullus auctor tam nuperus, quàm antiquus hystricis marinae me minerit, quamuis Hesychius, & Varinus hystricem animal marinum ostracordon, nempè testaceum, cibisque aptum memorauerint; attamen echinum marinum intellexerunt; nam Suidas etiam hystricem terrestrem echinum (vtrumque tamen impropriè) interprętatur. Hunc colligendum est hystricem non esse marinum animal, nec etiam inphibium, ut alij voluerunt, sed tantummodò terrestre, vt Oppianus asseuerantius dixit. Albertus agens de echino terrestri, illum in suillum, & caninum distinxit: deinde subdit animar quoque, quod vocatur Succa (hoc vocabulo porcum spinosum intelligens) in caninum, quia habeat pedes canis, & in suillum, quia habeat pedes Suis discriminari. Cui opinioni subscribere non debemus, cum nulius auctor in hystrice hanc differentiam obseruauerit. Praeterquamquòd echinus rerrestris non ratione pedum, sed ob figuram rictus in duas spe cies distribuendus est; vt in capite antecedenti fuit exaratum. Cardanus animal varij generis, & incertae naturae describit, quod anno 1550 vidit Papię magnitudine vulpis, ore, & rictu leporino, dentibus prominentibus ad instar sciuri, oculis nigris, & serpentinis, coma hircinae barbae similima, quae à capite ad collum ferebatur, cum pedibus anterioribus taxi, & posterioribus vrsi, auribus in figura humanis, cum spinis ferè centum, more hystricis, quarum quaedam in apice curuabantur, alioquin immobiles, & in motu anima C lis strepitum edentes. Cauda animalis erat anserina, cuius plumę paulatim in spinas degenerabant. Vox subobscura, & rauca, quasi latrantis canis erat. Canesque odio prosequebatur. Hanc autem belluam non hystricis speciem, sed ex hystrice, aliaque bestia veluti vrso natam opinabatur. Quoad formam hystricis. Primo animaduertendum est, ne hoc animal cum marmota confundatur; quod ex Scaligero multi praestare solent. Hystrix igitur aculeos, pilorum loco, producit, vt voluit Aristoteles, qui aculei non confusis, sod distinctis ordine coloribus partim albicant, partim nigricant, vnde non immeritò canebat Baptista Mantuanus. Et inuadens iaculis bicoloribus hystrix. Alibi quoquè sic cecinit. Quae stipata meat spinis bicoloribus hystrix. Hoc enim animal longioribus, & acutioribus aculeis armatur, quàm herinaceus, ideoque horridius aspectui nostro se se offert. Quapropter Bargeus de illo sic locutus est. Ille quidam calamis dorsum bicoloribus omne II. Contegit, & duris sic ilia sentibus armat; Vndiquè vt ingentem credas horrescere syluam, τκου. Et stare immites tereti mucrone sagitias. Natalis Comitum non solum praedictam sententiam roborat, verùm quoque figuram pedum, caudae, & strepitum aculeorum hystricis ambulantis eleganter describit hunc modum. ile:

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
