# De quadrupedibus digitatis 481-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VSVSIN VARIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/481-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/481-2

VSVSIN VARIIS. Viedus in Summario Indiae Occidentalis litteris mandauit, quòd in illis re gionibus similes bestiae retibus coercentur, balistis mactantur, & multae in campis, adustis potissimùm stipulis, capiantur; quoniam harum carnes in epulis Indorum commendantur, quas Ouiedus degustans meliores carni bus haedinis esse pronunciauit. Quamuis Ioseph Acosta in hac degustan da carne non multam voluptatem perceperit. De vsu medico scriptum reliquit Franciscus Gomara in historia Mexicana facultatem medicam consistere in caudae ossiculo Vires medi. ex quo in tenuissimum puluerem redacto pilula confecta ad magnitudinem capitis aci cae. culae, auriquè indita dolorem sedat, & tinnitum etiam cum exigua surditate sanat. Tandem, vt notat Lerius in Historia nauigationis in Brasiliam. Barbari ex pelle Tati, quae dura est, permultas cistas compingunt, quas ipsi Conamenos vocant. Hae si complicen tur, digitalia militaria aemulantur. §5 VLVSGoogle HAe I A o ao

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
