Latin
DE CANE IN GENERE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 482-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE CANE IN GENERE. Cap. I. AEQUIVOCA. Anc nominis (Canis) ambiguitatem mira verborum parsimonia perstringentes pronunciamus, quòd praeter animal terrestre, cuius naturam hoc in loco breuiter enarrabimus, significat ad mentem Aristotelis piscem ex cartilagineorum genere; cuius proprietates in historia Piscium prosecuti sumus; deinde sydus coeleste, eoquod constellatio iconem canis repręsentet; vel quia in illius ortu, canes in rabiem agantur. Idcrico ab E hoc sydere dies aestiui caldiores, dies caniculares nominantur, huc respexit quidam poeta canens. Dum sentis latrare canem, rugire Leonem, Te medicus curet Bacchus, &vmbra tegat. Mancinellus igitur vnico versu hexametro praedictas tres canum significationes com plexus est hunc in modum. Nat canis in Ponto, ltrat quoquè, fulget in alto.