Latin
DE CANE IN GENERE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 484
Unproofread scanNot analysed yet
Postremò apud Gręcos κύων, quemadmodum apud Latinos canis eadem ęquiuocatione laborat, immò multò plura significat; qunquidem pręter dictas significationes, hoc nomen designat id, quo post coenam manus abstergebantur, quia canibus proijciebatur. Exponitur quoquè scin tilla prosiliens à ferro ignito, dum cuditur. Apud Etymologum κύων idem est, quod συνοδέσμη, id est vinculum praeputij. At in scriptis Hesychij, per hoc nomen, tam pudendum virile, quàm muliebre denotatur. Est deniquè morbi genus apud Varinum, sed quale sit non explicat, nisi fortè cynanchem intelligere voluerit.