Latin
IN PHILOCYNAM ANVM CANIS AMORE FLAGRANTEM
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 486-2
Unproofread scanNot analysed yet
nij, auctore Textore, ab omnibus templis canes arcebant natura talem proprietatem, vt odorum differentias nobis incognitas sentirent; homo enim ex Aristotele nunquam sine dolore, aut voluptate olfacit, quoniam propter potentiae odorandi imperfectionem, nonnisi extrema; differentias potest percipere. Ideoque canes posteriora odorantur, quia teste Plinio, cum sagaces sint, qualitates habitudinum corporis odore cognoscunt. Immò capitibus ad terram inclinatis odorem trahendo inuestigant. Quare non debemus admiratione teneri, si grassante pestilentia, canes sint primi, qui halitum corruptum hauriant, &vim infecti aeris concipiant. Ideo Homerus iure optimo haec animalia primùm pestem sensisse ingruentem recensuit. Hanc etiam proprietatem contemplans Baptista Mantuanus canebat. Sic Aquilae, vulturque rapax, &odora canum vis. Praeter haec, canibus natura auditus excellentiam, nec non longas aures, quemadmodum asinis, &leporibùs communicauit; quae animalia, in audiendi facultate, caetera superant. Quapropter à remotis etiam locis vocem Domini sentiunt, &olfacta vestigia inquiren tes herum sectantur; iuxta illud Virgilij. Procedunt, gressumque canes comitantur herilem. Has omnes canis innatas proprietates Reusnerus, in Paradiso poetico, vnico distiche sic complectitur. Cauda blandus, &ore minax, &naribus acer, Fidus Heri custos, excubitorque canis. Pariter canes id natura compararunt, nisi vana scripserit Aristoteles, ut quarto aetatis