Latin
VOX AETAS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 488
Unproofread scanNot analysed yet
VOX AETAS. AAtratum propriam esse canum vocem omnes latini auctores consentire videntur. Ideo Virgilius cecinit. ——sauitque canum latratus ad auras. Et auctor Philomelae canit hunc in modum. Ritè Canis latrat, fallax vulpecula gannit. Hic enim auctor canes latrare, &alibi catulos glaucitare asseruit. Reperitur etiam apud Latinos baubari pro latrare, quo verbo vsus est Lucretius quando dixit. Et cum deserti baubantur in aedibus omnes. Est enim verbum à voce canum per onomatopęiam formatum. Vnde postea dimanat