Latin
QVIBVS DIIS LEONES
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVIBVS DIIS LEONES SACRATI FVERINT. Fabulosis non recedendo statuimus hoc publica consuetudiue à Priscis Lib. 4. de horeceptum fuisse, Dijs diuersis varia animantia consecrare. Petrus Crinest. discip. nitus fuit eiusdem sententię cum illis, qui leones Apollini sacratos faciecap. 6. bant; quamuis Pausanias scriptis mandauerit, Pergami adhùc extare leonis caput ferreum à Tisagora artificiosissimè elaboratum, &Libero patri Leo sacer dedicatum; ex quibus verbis vnusquisquè conijcere posset non Phębo, sed Baccho leoApollini vel nem dicatum fuisse. Vt plurimùm tamèn leones Deae Opi sacratos fecit Antiquitas; Baccho. quoniam illos suo currui haec Dea subiugauerit, vel vt alij arbitrantur, quia haec à leonibus nutrita fuerit. Huic sententiae illi suffragantur, qui per hos Deae leones designabant Leones cur nullam terram esse adeò sterilem, quae cultu non mansuescat; nàm per hanc Deam masacrati Deę gnam matrem, nimirum terram intelligebant. Legimus etiam intra septa templi Syriae terrę. Deae pasci solitos fuisse Boues, Equos, &Leones, quos Antiqui sacros vocabant, fortè eadem ratione moti, cum multi Deam Syriam à magna Deum matre non discrepare exiLib. 2. hist. stimarent. Aegyptij tandem, vt notat Aelianus, leones Vulcano dicarunt hac causa impulsi, quia leones temperatura valdè ignea praediti sint; ideoquè exteriorem ignem ob an. cap. 11. copiam interioris ęgerrimè intuentur. Hinc statuunt hanc ess: causam legitimam, proLeo Vulcapter quam feruidis diebus Sol ad leonem cęlestem accedat. Quamobrem incolentes mano cum sagnam Heliopolim leones tanquàm diuinae cuiusdam sortis participes (vt inquiunt Aecraretur à gyptij) in templi vestibulis alunt; immò vanis Aegyptiorum superstitionibus freti, &quibusdam. ridiculam Pythagorae de transmigratione animarum opinionem secuti dicebant cum Empedocle, si post excessum è vita homo in bestiarum naturam demigrat praestantissi 4 mam esse commutationem, quae fit ex homine in leonem, veluti si fiat commutatio hominis in plantas optimam esse conuersionem ex humano genere in laurum. Quae sudicra ad recreandum lectoris animum proponere voluimus, at circa dedicationem leonum politioris literaturae viris liberum examen relinquimus. γi 2