Latin
ANATOMICA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 490-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANATOMICA. Ristoteles, &Aelianus canis caluam suturis carere asseuerarunt, cum vnum tantum os continuum sit, quemadmodum etiam in cranio Cynocephali licèt conspicari. Musculos autem temporales in canibus veluti in lupis &leonibus robustissimos Galenus semper obseruauit, quoniam in frangendis ossibus maxillas exercere debebant. Insuper idem Galenus ner uos recurrentes in canibus euidentissimè conspici testatus est. Quamobrem nostrae aetatis Chirurgi, &Anatomici solent interdum, curiositatis gratia, aliquorum canum neruos recurrentes incidere, ne post vulneris curationem latrare queant. Circa dentes notandum est, quòd homo ex vtraquè parte dentem caninum producit, canes verò, &lupi, ex Galeni sententia, multis huius generis dentibus referti sunt. Praetereà partes internae thoracis à partibus spiritualibus hominis non valdè discrepant, vt in anatomica inspectione liquidò constat. Nam periti Anatomici quotiescumquè singulis annis in Bononiensi Gymnasio publicam anatomen exercent, canes viuos dissecare solent; vt Philiatris verum cordis motum ostendere possint. Lien canis ex sententia Aristotelis, splenem hominis, vel Suis longitudine aemulatur; in colore verò est nigrior, cuius rationem afferens Galenus dicebat Canes esse animantes natura sicciores; ideo eorum lienes, dissecto animali, statim nigredinem contrahere. Deinde reliqua canum interanea visceribus Leonis persimilia, quidam Scriptores praedicant. Ventriculus tamen paruus, &arctus, nec multo amplior intestino, ad aures Aristotelis, esse perhibetur. At intestinum iuxta ventriculum laxius, &in fine arctius esse fertur; hac de causa, secun dùm Aristotelem, &Plinium, canes in reddendis alui excrementis valdè nituntur. Deniquè Galenus in commentarijs ad Hippocratem scribebat canem habere similem homini colorum naturam, &ex Mesocolis veluti ex Mesenterijs dependere. ca &eb cta di eb eb PHI