Latin
FIDELITAS, ET AMOR
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 497
Unproofread scanNot analysed yet
Ioannes quoquè Tzetzes recitat canem Xanthippi, qui fuit pater Periclis, vt Dominum nauigantem sequeretur, in mare se proiecisse, atquè natando viribus exhaustum expirasse. At maiori nobis est admirationi id, quod tradit Aelianus de cane cuiusdam Colophonis, qui vnà cum eo, &famulo mercatum in Ioniam ad ciuitatem Theon se contulit; cumquè in itinere seruus pecunias ferens, alui exonerandae gratia, à via parumper deflexisset, loculi humi depositi immemor abijt. Canis ad marsupium custodiendum remansit, donec illi, re infecta, ob amissas pecunias reuertentes canem penès marsupium inuenerunt, qui diù fame afflictatus statim post illorum reditumex animatus est. Non est silentio inuoluenda fidelitas canis Titij Sabini, qui auctoribus Plinio, &Solino, nec cum in carcere, nec in morte vnquam deseruit, immò proiectum illi panem ori Domini mortui apposuit, &cadauer in Tyberim proiectum, accurrente multitudine ad spectaculum, canis natans tergo sustentare conabatur. Ad finem Scaliger prodit, quòd A grestis Corsus solum solus eduxit canem ad venatum, eius fretus, cognita fide, &ferocia, peruenit ad summitatem montis, vbi ingens frigus dominabatur, seditquè in rupe fessus. Postridiè eius familiares rati hominem à Feris interremptum, quaesitum exiuerunt, illumque procul conspicati alta voce appellauerunt; sed cum nec responsum audirent, nequè vllum cor poris motum conspicerent (diriguerat ibi gelu) accesserunt, vt cadauere saltem potirentur. Ibi canis excubabat, qui illicò in omnes etiam notos tanquam furatum Herum venientes magno impetu irruit, aliquosquè prostrauit, nequè prius à pertinaci tutela recedere voluit, donec sagittis confossus ad Heri genua vitam deposuerit.