# De quadrupedibus digitatis 5-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, SYNONIMA EORVMQ. ETYMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/5-2

oculorum colore dimanare videtur, licèt nonnulli hunc colorem glaucum vertunt, sed Aristoteles in Physiognomonicis oculos charopos à glaucis optimè distinguit, dum charopos in nigro caeruleos esse, e glaucos ad quamdam flauitiem vergere statuit. Leaena in omnibus leoni persimilis describitur ab Aristotele loco citato excepta iuba, qua Leaena caret, iuba enim est proprium leonis ornamentum; quocircà rerum naturalium Scriptores sola iuba ad sexum distinguendum vtuntur, dum leones iubatos ad contradistinctionem Leaenarum pro maribus exhibent. Bargeus quoquè in cynegeticis iuba, & setis Leaenam à leone discrepare cecinit hanc in modum. Non iuba, non illi pendent in pectore crines, Laeuia colla nitent, laeues armiquè torique, Tergaquè de nullis vsquam sunt horrida setis. praedictis addamus Leaenam in medio ventre duas habere mammas, ex quibus numerum Leo & eor eiusdem ferè no minis aepud Hebraeos. Leaenae varia nomina. Lib. 6. cap. Descripiio leonis ex Ari stot. Leonis oculi quales. Labia leonis qualia. Lib. 4. de par. an, cap. 12. Lib. 3. Lib. 6. hist. an cap. In quo differt lec, à Leaena. Cur solum ha paErum catulorum, quos paritura est non licet arguere, cum multoties plures, quàm duos beat duas man riat. Clariss. Odonus in Aristotelem de animalium historia paucitatem mammarum ino Dimas. piae lactis attribuit, nàm Leena cum sit carniuorum animal, & calidissimae, & siccissimae complexionis cibum rarò assumit, & id ferè totum pro sui nutrimento absumit.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
