Latin
503.4 to 503.7
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 503.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit Cynoraistes animal insecti genus canibus valdè infestum, quod alio nomine Croton, vel Ricinus dicitur. Est enim ad similitudinem seminis Ricini herbae, idest Keruae Arabum. His annectamus catulos foetus canum, quamuis, &foetus aliorum quadrupedum catuli secundum Nonium nuncupentur. Verùm, cum de foetibus Canum fit sermo, catuli absolutè pronunciantur, caeteris verò foetibus differentia additur. A catulo postea aliud diminutiuum dimanat, vt catellus, &catella: licè aliquando hoc vocabulum, catella, apud Liuium am biguum sit, quatenus pro catenula vsurpatur Verumtamen Sipontinus pro catello caniculum, &pro catella caniculam legit. Haec vox, canicula, apud Isidorum aequiuo; ca est cum instrumentum Harpax dictum denotet, quo quicquid cadit in puteum extrahitur. Alioquin κυνάριον, &κυνίσκος pro catello apud Xenophontem legitur. Hinc κυνίζο canem ago. Latini catillare, per alienas domos, more catulorum, vagari exponunt. Plantae succedunt nobis ponderandae iuxta ordinem partium canis, quibus assimilantur. In antiquis herbarum nomenclaturis, crocum cynomorphon, quasi faciem canis Dioscorides appellat, psyllium quoquè in eodem loco cynocephalion dicitur, fortè quia fol liculus caput canis referat. Rectius Anthirrinum Cynocephalea herba vocatur, cum flos, vel semen caput canis repręsentet. Cynopsis apud Theophrastum à Theodoro Gaza caninus oculus vertitur. Porta hanc herbam eamdem esse cum psyllio opinatur, tum quia Dioscorides illam cynoma, vel cynocephalion nuncupauerit, tum etiam quia florem ocu lo canino similem producat. Lingua canis multis plantis accommodari potest, sed inter antiqua Dioscoridis nomina, plantago cynoglossa dicta legitur. At viri eruditi putant plantaginem non cynoglossam, sed anticynolyssum legendum esse, cum rabiem canis expugnare valeat. Aliter cynoglossa apud Botannicos nuperos planta est à plantagine valde discrepans, cuius multae species à Bauhino assignantur. Et Tragus scorpioidem caeruleam, seu Alsinem scorpioidem cynoglossam minorem cognominauit. Dens canis apud Clusium planta est, quae ineunte vere, duo tantùm producit folia cum flore. &radice dentem caninum aemulante. Crescit etiam passim quaedam graminis species radice candida, &geniculata, quam vulgus herbariorum dentem canis vocat. Hanc multi canariam, vel herbam canis esse voiunt; quia hac uorata à canibus, vomitus prouocatur.