Latin
511.1 to 511.4
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 511.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Scitè respondent aliqui, cum canes extra proprias aedes sint, nullumque locum tutum habere videant, eos quasi omni auxilio destitutos maximè formidare. Sextum. His addamus, extra aedes, custodiendae domus voluntatem cessare. Secundò quaerunt aliqui, cur vno cane latrante omnes vicinię canes latrare incipiant. Responsio est canem animal acerrimi sensus, audita alterius voce, vehementem iram concipere Septimum. consequenterquè latrare, necnon caeteros ad latrandum excitare. Tertio proponitur, cur multis canibus latrantibus, &vno verberato, &vociferante, caeteri aufugiant Nonnulli respondent, caninam vocem à canibus cognosci; ideoquè cognito canis percussi clamore dolorem denotante, reliqui canes sibi metuentes terga vertunt. QuarOctauum. tò curiosi rimantur causam, propter quam mendicis, baiulis, alijsquè malè indutis latratu infesti esse soleant. Responsio nonnullorum est, quia huiusmodi homines minis, &percussionibus, vt plurimum canes vexare solent, vel dicamus, quòd canes vrbani cum hominibusc iuilibus, &benè indutis semper versantur; quapropter mondicos, aliosquè vestibus laceris amictos, tanquàm externos allatrant; quemadmodum vicissim canes gregarij, &armentarij ciuibus, alijsque benè indutis accedentibus molesti esse solent. Quoad motum huius animalis. Aliqui inuestigare conantur rationem, propter Nonum. quàm canis inter ambulandum alterum crus posteriorum contrahat; itaut tribus tantùm pedibus incedereduideatur. Id euenire dicunt, quia canes blandi, &adulatores sunt, ideirco &corpore, &corporis partibus interdum faltando gestiunt. Alij id dementię, &leuirati canum assignant, quae in paruis potissimùm canibus obseruatur, cum hi ali quando insanire videantur: hanc tamen veram esse rationem existimamus, quoniam ca nes siccissimae sunt temperaturae, eoquè magis partes posteriores; hinc sit, vt illae saepè saepiùs contrahantur. Circa motum pariter quaeritur cur canis hominem potiùs, quàm Decimum. aliud animantium genus amore prosequatur, &concomitetur. Hanc causam viri eruditi puro, &defęcato sanguini attribuunt, ex quo puri spiritus, indequè actiones vegetiores dimanant, quas sagacitas, &prudentia consequitur; qui affectus necessariò amorem exposcunt. Quamobrem canis hominem, &vicissim homo canem beneuolentia prosequitur. Alij asseuerant hoc inde nasci, quia caetera animalia ex se victum in- Vndecimum. ueniunt, canes autem nequaquam, nisi ab homine illis suppeditetur.