# De quadrupedibus digitatis 511.5-8

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 511.5 to 511.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/511.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/511.5

Quaeritur deniquè cur canes hominem sectantes semper praeire velint: Responsio aliquorum est, quia canes quò tendunt, citius aduentare cupiunt, vel quia sagaces sunt, sagac um autem proprium est praecedere. Nos autem ab eorum audacia id prouenire existimamus; quandoquidem audacia non solùm homines, sed etiam caeteros animantes primos ad operandum impellit. Amplius canis iracundia alijs problematibus ansam dedit. Etenim Aliqui inuestigant cur canes iram concipientes rictum contrahant, & dentes Duodecimum ostendant. Id à sicca complexione canum dimanare asseuerant, proprium enim est siccitatis neruos ad suam originem trahere. Canis autem iraseentis siccitas augetur; ideoquè, & labia, & nerui contrahuntur. Pariter considerandum est, cur canes post Tertiumdepartum fiant iracundiores, cum caetera animalia, vt ouis, & mulier mitia euadant: Recimum. spondent rerum naturalium periti, Canes post partum non expurgari, quare illa excre menta in bilem conuersa natiuam canis iracundiam augere solent. His notatis, ad lotium canum accedemus, de quo duo quaeri solent. Primum est; cur canes mares min Quartumgendo crus eleuent, foeminae verò nequaquam. Pro responsione sciendum est, post decimum. sextum aetatis mensem membrum genitale canum adeò rigidum, & tensum versus ven trem fieri, vt nisi crùs eleuaretur, totus venter lotio madefieret; ideo canes in eleuatione cruris hoc incommodum euitant. Antequam verò sextum attingant mensem tan quàm fęmellae subsidendo meiunt. Denuò quaeritur; cur potius secus parietes, quàm Quintumde alibi mingere cupiant: Pro dissoluenda difficultate notandum est, canem quatuor cimum. cruribus incedere, quare vno eleuato casum timeret, nisi esset penès aliquid, vt posset se sustinere si oporteret. Tandem congressus canis nos in magnam admirationem tra Sextumdehit, vt necessariò inuestigandum sit; cur canes post permixtionem adeo copulentur, vt cimum. nonnisi post longam moram separari queant. Philosophi multifariam respondent. Alij autumant membrum genitale canis in comparatione ad totius corporaturam esse magnum, orificium verò pudendi canis femellae esse angustum, cum venereo tempore in tumescat; hac de causa canes in congressu connectuntur. Sed veriorem causam putamus eliciendam esse à sicciori canum temperamento, consequenterquè abi nop. a seminis, quod tunc totum circa penem colligitur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
