Latin
MORALIA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 519
Unproofread scanNot analysed yet
Dicebat enim sicut Leonum domitores arreptum canem, coram Fera, fuste verberant, vt Leo clamore, &eiulatu canis perterritus citius mansuefiat. Ita Deus sceleratorum supplicia exhibet, vt reliqui peccantes admoniti resipiscant. Lycurgus, etiam cum Ciues ex dissoluto viuendi genere ad honestius transferre cuperet. Catulos duos (teste Plutarcho) ijsdem parentibus natos educauit; quorum alterum gulae indulgentem domi reliquit, alterum vero leporum venationem edocuit. Postea in concionem hos deduxit; vbi vno, &eodem tempore, cibarijs quibusdam expositis, &lepore emisso, hic statim leporem secutus est, ille verò cibaria obliguriuit. Ad finem expositum fuit in Mysticis per canem quandoquè Diabolum intelligendum esse. Hoc in praesenti doctrina morali auctoritate D. Chrysostonii roborare licet. Scripsit enim, si canis è manibus pusionis placentam arripere studeat, &puer illam parentibus tradat, tunc canis illicò abit. Pariter Diabolus dum obseruat diuites partem opum suarum pauperibus impartiri, tanquam canis amissa placenta recedit. Addamus tanquàm coronidem, nonnullos philosophan tes canes indigitari; quandoquidem in studio Philosophiae illi dicuntur aues, qui ad contemplationem rerum naturalium se conferunt, illi verò nominantur canes, quia drixas, &morsus sophistarum accedunt. si