Latin
52.1 to 52.4
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 52.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Leo cur elephanto beatior. Potentiores etiam decipiuntur. In lib. adag. Incauti Pellis leonina, et vulpina simul. In lib poem. Senes quanti faciendi sint. In adag. Desidiosi quomodo ex cit andi Amor iuuenilis cuius sit naturae. Leones qui dicantur. Arrogantes. Potentiorum familiaritas fugienda. Leonina societas quae. In l. si non fuerint. §. Arist. ff. pro soc. In secund. part. poem. Phidias sta tuarius. Deindè solet dici. Seneca leonis praestantior est hinnulorum inuenta, quasi senectus viri fortis sit excellentior iuuentute adolescentis ignaui. His addamus illud. Ieonem videre hostium praelia portendit, prouerbium hoc proculdubio translatum est ex robusta leonum natura, quoniam cum sit animal generosum, &valdè pugnax eius aspectus bella indicare videtur. Huc spectat illud, quod proponit Polydorus Virgilius, scilicet leest foris, &lexna in itineribus, pronunciatum fuit hoc adagium in desidiosos, &imbelles, ad illos excitandos ab ocio ad negocium, quasi vellet significare, vbiquè esse angustias ob praepotentes leonis vires. Quamobrem Epicharmus poeta comicus, &philosophus vim leoninam probè callens promulgauit hoc adagium ἔρως θαλερὸς δύναμις λεωντώδης, quasi amor iuuenilis vis leonina. Si ad timorem animum reflectamus, multa inueniemus adagia, inter quę hoc primam occupat sedem Leonis vestigia quaeris, &manifestatur de illo, qui verbis est audax, re autem est timidus, hocquè traxisse originem ab Aesopica fabula multi attestantur; in qua narratur quemdam venatorem à pastore scissitatum fuisse, num ibi leonem vidisset, &Pastorem respondisse leonum vestigia tibi ostendam, non enim procul absunt; tunc venator satis est, inquit, nequè vltrà quidpiam requiro. Aristophanis interpres de timidis hoc prouerbium exponit leones in pace, hocquè iactatum putat in lacones, qui in Asia rem infeliciter gess. rant, fuerunt enim domi leones in Epheso autem vulpeculae. Huic valdè simile est illud, leonis exuuias induit, pronunciatum in hominem natura sua timidum, audacia tamen, &arrogantia indutum, hunc possumus vocare, Darete arrogantiorem, qui ante victoriam encomium canat; imò de hoc possumus explicare illud, quod recitat Suidas, sub leonina pelle crocoton video, quandò scilicet formidolosus verba bellicosa profert; crocotus enim fuit vestis Bacchi, &leoninum spolium indumentum Herculis, qua de causa in rebus inae qualibus hoc adagium potest vsurpari, quemadmodum, &illud, Induitis me leonis exnuias, quod patefit de negocio vltra vires, &facultates alicui imposito.