# De quadrupedibus digitatis 52.9

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, PROVERBIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/52.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/52.9

Huic additur aliud facies hominis facies leonis; declaratum in simulatores, qui sub humana, & benigna specie leoninas exercent operationes. Huius generis est illud. Risit leo, narratum de illis, qui, cum faciem leonis instar rugosam habeant, consequenterque seueritate sint referti, rarò rideant. Praeter ordinem praedictorum tria quoque prouerbia supersunt explicanda primum est. Leo Aulicorum Leo chordula vinctus, quod enunciatur de illo, qui exiguo commodo captus sursum, & de conditio. orsum circumfertur, & apud aulicos passim ostentatur, quòd Princeps tantum alat virum. Secundum est diuulgatum per multas Italiae ciuitates: Granum fabe in ore leonis de homine famelico, cui modica edulij portio exhibeatur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
