Latin
AVGVRIA, PRAESAGIA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 527
Unproofread scanNot analysed yet
Respondit illa, voce querula Mipater Persa perijt (decesserat enim huius nominis catella) pater puellam amplexant ace pio, inquit, omen filia, nec piguit talem virum tali omine laetiorem ad bellum profieisci; vnde mox Macedonico cognomine, &celeberrimo triumpho in Capitolium re li. 11. bist. dijtornatus. Iouius quoquè litteris mandauit, quòd Heluetijs ad Nouariam contra Ludouicum XII. Galliarum Regem pro Maximili no Sfortia pugnantibus, canes Gallorum, relictis castris, &Heluetijs admixti, eorum crura lambere caeperunt. Ideo Iacobus Mottinus Vrinensis Dux, accepto omine, victoriam praesagiuit, quia hostium canes ex infelicibus castris ad tuta, &fortunata hospitia se recepissent. Demum quò die Io. Antonius Campanus Epas Aretinus ab hac vita decessit, gemini canes nulla vi à proprio loco educi potuerunt, tanquàm ad herum praemortuum se pertrahi intelligerent; ijdemquè imposterum nec latrare, nec alicui blandiri visi sunt. Haec Michael Fernus in vita illius viri retulit.