# De quadrupedibus digitatis 53-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, PROBLEMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/53-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/53-2

PROBLEMATA. leonum historia multarum quaestionum disquirendarum labor solet curiosos agitare, & primò cur catuli multorum animantium, sed praecipuè leonum, dum in lucem exeunt, non videant. Aristoteles fuit huius fenCur catuli tentiae, huiusmodi animalia non videre, quia adhùc sint imperfecta cum leonum nem vi vterum maternum relinquunt, nisi enim natura ante perfectam partus madeant. turitatem expelleret catulos, tùm fętui, tùm matri deficeret alimentum, quod in leonibus vehementer absumitur. Deinde solet proponi alia quaestio, cur animalia paruo corde praedita, vt leones, effreni audacia insigniantur. Scripsit Aristoteles in paruo corde Animalia spiritus vitales vniri, qui in magno corde facile diffunduntur, & quoniam spirituum vniparui cordis tas animal ad fortiores operationes promptum reddit; hinc fit vt leones, cum sint parui cordis, impudentis audacię nota signentur. Postremò Alexander Aprhodifiensis quaeLib. I probl. rit, cur plurima ex animalibus, cum agnoscunt sibi notos, caudas vibrent, & cur leo iratus costas cauda quatiat, quod praestat etiàm taurus. Respondet dorsi meCauda mota dullam ad caudam vsquè porrigi, quę continet vim animalem auctorem quid signifi cauda, motionis; cum igitur animal aliquem sibi notum agnoscit cet quasi manu, more humano excipit, mouendo corporis partem ad motum aptiorem leones igitur, quando iracundia corripiuntur, & nequeunt vlcisci, & internum feruorem extinguere ictu, & strepitu caudae internum monstrant affectum, quemadmodum homines irati manibus aliquam partem corporis percutiunt. AENIbyGoog

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
