Latin
VSVS IN SACRIFICIIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 532-2
Unproofread scanNot analysed yet
VSVS IN SACRIFICIIS. Lim Ethnici, hostiarum loco, catellum manè genitum Dijs sacrificabant, quoniam haec animalia Numinibus placandis peridonea esse iudicabant. Habemus etiam in libro secundo Epigrammatum Graecorum, quòd venator quidam cum nihil in venatione cepisset, canes Pani, &Nymphis suspendens dicauit. Deinde solebant Ethnici, quotannis, ortum caniculae diligenter obseruare, ex quo conijciebant, salubris, an pestilens futurus esset annus; propterea ad hoc mitigandum sydus, canem sacrificandum instituerunt. Ideo Ouia ge dius ad rem canebat. Pro cane sydereo canis hic imponitur arae. Praeterea ad arcendam à segetibus rubiginem, Deo Rubigini canem immolabant (aduertendum autem est, quòd Rubigo tam in genere masculino, quàm foeminino efferebatur) quamobrem Ouidius in Fastis haec habet. Flamen in antiquae lucum Rubiginis ibat, Exta canis flammis, exta daturus vuis. Apud Thracas cum alibi, tum praecipuè in Zerintho Samothratię antro nihil ferè liben tius, quàm canis immolabatur. In Insulis etiam nuper repertis, vt recitat Petrus Martyr, propter inopiam pusionum, &puellarum, canibus litant. Amplius Turcae singulis annis canes mactare decreuerunt, vt notat Baronius, in monumentum illorum canum, qui totum latus cadaueris Mahometis deuorarunt. Immò etiam quotannis apud Romanos, canes palo sambuceo affigebantur in memoriam neglectarum excubiarum obsi C dionis Capitolij. Quid plura? Nonne in Lupercalibus canes sacrificabantur? aut quia canes Lupe: cos per Vrbem discurrentes latrando vexarent, aut quia in venerationem Lycei Panos, hoc sacrificium perageretur. Cui, vt voluit Plutarchus, propter Caprarum gregem canis gratus habebatur. Insuper Romani Genetiae, Graeci Proserpinae cane lacrum fecerunt. Et Pausanias scriptis mandauit, Colophonios catellum nigrum Triuiae olim sacrificasse. Verùm apud Argiuos, ob partus facilitatem Deae Cyoniae canes dedicarunt. Sed aduertendum est, ex mente Pierij, nonnullos per Deam Cyoniam, Scriptorum incuria, Lyoniam legisse. Deniquè Lacedęmonij, proper canis audaciam, hoc animal Marti confecrarunt. Nam eorum Ephebi inter se praeliaturi, prius quàm certamen inirent, catulum canis Marti tanquam Deo fortissimo victimam ex cicuribus validissimam immolare necessarium esse duxerunt.