Latin
VSVS IN VARIIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 534-2
Unproofread scanNot analysed yet
VSVS IN VARIIS. . Tullius Cicero pronunciauit fidam canum custodiam, amantem Dominorum adulationem, tantumquè in externos odium, &tam incredibilem ad inuestigandum sagacitatem, nec non tantam in venando alacritatem nil aliud denotare, quàm ad hominum commoditatem esse genitos. Ideo apud varias Nationes semper varios vsus habuerunt. Quamobrem loannes Bohemus Leges olim constitutas fuisse autumat, quibus ante aliquot sęcula, Bauari paruerunt, scilicet canem venaticum furantes aut ipsum, aut similem reddere, &sex solidos soluere. Quoniam his bestijs Villici. Pastores, Venatotes, &demum Aeditui pro templorum custodia vtuntur, de quibus omnibus seorsim verba fient. Heroes, teste Polluce, olim in concionem prodeuntes canes habebant comites, quemadmodum innuit Virgilius quando ait. Nec non, &gemini custodes limine ab alto Rursus alibi.