Latin
DE CANE RABIOSO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 536
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim corrupta alimenta, &praedictae potiones, aliaquè abominabilia putrida sint, &subinde excrementitia; facilimum est, vt dum à canibus ingeruntur, in humoribus ingentem pariant corruptelam, ex qua deinde multiplicata, teste Galeno, grauia suboriuntur symptomata, canesquè in rabiem, consequenterquè in mortem praecipitat. Praeterea Alij inter causas rabiei canum, sanguinem menstruum ab ipsis deuoratum collocant, quod tamen Matthiolus experimento reprobat, cum ipse nouerit mulieres, quae non alia de causa catellos Meliteos domi alebant, quàm vt dum mensibus laborarent, ea excrementa lingerent, quę concreta pudendis partibus inhaerebant, quos canes cunilingos vocant, nec tamen, ob hanc causam, aliquo rabiei peri culo a gitati sunt. Quoad signa, primò canis rabie vexatus cibum, &potum abominatur, sed praecipuè ab aqua abhorret huc, illuc furios è vagatur, ab alijs canibus vitatur, latratum edit raucum, ab ore, &naribus copiosam, &eruginosam spumam effundit, prae ter morem, toruè intuetur, demissam fert caudam, &nullo edito latratu homines aggrediens mordet. Quae omnia à Galeno in libro de Theriaca ad Pisonem recensentur. Immò in gratiam curiosi lectoris iconem canis rabidi ad mentem Greuini libuit exhibere. Caeterum ad dignoscendum, num canis à rabido cane morsus fuerit, varij Auctores varias excogitarunt technas. Aegineta ex Oribasio, nucleos iuglandis contritos, &super vulnus fricatos gallinis obijcit, ex quibus superuiuentibus canem vulnerantem non fuisse rabiosum coniectatur. Alij medullam panis morsui prius appositam alijs canibus offerunt, ex qua deuorata morsum canis vulnerantis venenatum non fuisse arguunt. Alij demum grana tritici vlceri imponunt, donec intumescant; deinde hęc gallinae obijciunt, quae si fastidiat, perniciosum, &lethale vulnus esse arbitrantur.