Latin
CVRATIO DEMORSI A CANE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 539
Unproofread scanNot analysed yet
Canis igitur, &eius partes, vt pili, iecur, puluis caluae, &caetera huius generis non sunt praetermittenda, vt in capite antece denti enucleatum fuit. Ideo Philostratus narrat, quòd cum Apollonius Tharsi versaretur, incidit in adolescentem à cane rabido morsum, &instar canis latrantem; propterea eundem canem lambere plagam coegit; sicque iuuenem liberauit, nam totum virus in canem redij sse creditur. Gobius, caro Mituli, pisces omnes salsi, &praecipuè Thunnorum caro inueterata morsui superposita à Dioscoride commendantur. Anser aquaticus solus, ex Aristotele, non rabit, ideoquè contra hydrophobiam valere dicitur. Mergum in aquis assiduè versantem Aetius mirifico experimento contra rabidi canis morsum pro bat. Hinc multi Authores iecur Mergiassatum cum oleo, &modico sale aduersus aquę metum exhibent. Quamuis Lemnius inopinato, &subito impulsu hydrophobum in aquis mergendò liberare profiteatur. Quicquid Ouidius dixerit his versibus Tollere nodosam nescit medicina podagram, Nec formidatis auxiliantur aquis. In Prouincia Caraiam nuncupata, scribente Petro Martyre, magni serpentes stabulantur, quorum fel venditur caro pretio, cum medicas vires participet, etenim demorsos à ca ne rabido liberat. Amplius Anseris adeps, gallinae cerebellum potum, fimum, &galli crista à Plinio in hoc affectu praescribuntur. Galenus probat castoreum, &Auicennas pecudum stercus cum aceto illinit. Insuper Galenus in Parabilibus, vrinam hominis non infrugiferam esse arbitratur. Ab Auicenna capilli hominis cum aceto vtiles esse perhibentur. Fimum etiam humanum ab hoc affectu non est arcendum; quoniam Euonimus chymicis organis aquam ab excrementis humanis sublimat, quàm in homine rabien te ad sydera vsquè extollit. Inter plantas Dioscorides lac ficulneum in plagam instillat, folia cucumis satiui cum vino morsui illinit, Alyssum contusum, &melyssophillum alligat, &deniquè allium in potu praebet. Galenus brassicae folia cum lasere, &aceto imponit, &eiusdem brassicae decoctum propinat. Plinius cynorhodon, rutae folia, &sphragidem plurimum conferre autumat. Aetius caprifici corticem, centaurium minus, Chamędrym, lapathi omnes species, potamogeton, radicem vitis albae, foeniculum, scandicem, asparagum; &cichorium agreste nominat, quae omnia ad curandam rabiem non infrugifera esse arbitratur. A Serapione betonica, &eruum, &ab Auicenna fici fo lia commendantur. Aegineta cinerem ficulneum cerato excipit, deinde folia marubij, &mentae probat. Deniquè Apuleius radicem personatae cum sale marino, &verbenam huic affectui multo esse adiumento testificatur. Succedunt composita medicamenta, quae sunt ferè infinita, veruntamen in praesentia, potiora tantum recensebi, mus. Inter haec primas tenet Diacare. non Actuarij, nec non aliud medicamentum ex cancris Cratipi apud Galenum, quod praeter cancros Gentianam, aliaquè simplicia mul tae virtutis recipit. Cancri igitur aestiuo tempore, orta iam canicula, &post plenilunium comprehendendi sunt, viuiquè in sartagine aerea, lento igne cremandi, &in tenuis simum puluerem redigendi, cui decem partes gentianae, &quinquè partes thuris addun tur. Huius autem pulueris drach. vna cum modico vini ad quadra gesimum vsquè diem, singulo die, ae groto exhibetur. Non est omittenda theriaca magna Andromachi, quae intrinsecus, &extrinsecus adhibita in hoc casu insignem habet pręrogatiuam; quandoquidem in eiusdem authoris poemate sic canitur.