Latin
PROBLEMATA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 54-2
Unproofread scanNot analysed yet
A praedicto in paucis discrepat figura quadrupedis nobis, monstri leonini nomine, communicata, quam in praesenti loco imprimi curauimus; habet totum corpus reticulatum, caudam crassam, &pilosam propemodum, &caput, nec non faciem (vt scribunt) leoninam, quamuis, vt veritatem fateamur, huius facies, primo aspectu, vel simię, vel Cynocephali potius quàm leonis esse videatur. Icon Icon quadrupedis, reticulato corpore, sub nomine Monstri leonini communicata, cum tamèn cynocephali potius quàm leonis faciem praeseferat. Inter leonina monstra nonnulli Chimęram collocant, quoniam Auctores hoc monstrum ex leone, capra, &dracone compositum esse praedicant. Ideo pictores delineant, &Poetae describunt quoddam animal quadrupes habens caput, &pectus leonis, corpus caprę, &caudam serpentis, &à capra, quae Graecis ἡ χίμαρας, &sępe à Theocrito ἡ χίμαιρα vocatur, Chimęram appellare consueuerunt. Nos autem ad leonina monstra hanc libenter reduximus quoniam anteriora leonis habeat, huius figuram descripsit Homerus hunc in modum. πρόστε λίων, ὅπιθευδι δράκων, μεσσήδε χίμαιρα. Quam descriptionem Lucretius mutuatus esse videtur, dum planè, &dilucidè loquens sic canit. Prima Leo, postrema Draco, media ipsa Chimera. Et Ouidius elocutione portica huius leonini monstri figuram designans, sic inquit. Quoquè Chimera tugo medijs in partibus hircum Pectus, &ora leae, caudam serpentis habebat. Cęterùm veritatis praedicandae studiosissimis notum esse oportet Chimeram esse Lycię