# De quadrupedibus digitatis 54

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, PROBLEMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/54

AENIGMATA. Nter auctores, qui proponunt sermones ita implicitos, vt facilè dissolui non queant, solus Iulius Caesar Scaliger in Logogriphis in voce leonis hoc aenigma proponit vnico versu hexametro, ita inscripto. Leo Non faciam abscisso capite, quod velle videris. Haec autem vox, leo, abscisso capite, idest dempta prima litera sonat eo, quasi vellet inferre non ibo. Succurrit nunc eruditi viri griphus, cuius memoria, non est antiquanda; is cum compertum haberet quemdam amicum nomine Leonemmore mulierum domi filum torquere, scripsit ad ipsum haec verba leones ridebunt, rescripsit Leo si tantum leones soluantur in risum, nihil męa refert, dummodò homines Democritum non agant, sed hic bonus vir aenigmatis vim non intellexit, quia duo tantummodo aenigmatis verba esse opinabatur, cum tamen sint tria, atquè ita griphus explicatur, Zeones, ridebunt, nimirum ò Leo amice mi munium muliebre exerces domi nendo, ideo homines risum cohibere non poterunt. MONSTRA. Vo fuerunt leones ab Antiquitate celebrati, qui ob molem corporis, & ferociam animi non vulgarem, monstri nomine à Poetis fuerunt insigniti; nimirùm illi quos Hercules mactauit. Is enim primo leonem Theumesium in monte Theumeso degentem vita priuauit, deinde leonem Cleonęum, siuè Nemęum in monte Nemeo Arcadię stabulantem necauit, indequè spolium reportauit, vnde Statius ad immanem belluam alludens canebat. Ante cleonaei vestitur praelia monstri. Sed de huiusmodi monstris in prae sentia non habetur sermo, cum tantùm illa inquiramus, quae, & visu, & dictu horrenda, & mirabilia sint; cuius generis erat animal ex Aquila, & Leone compositum, cuod vulgò Gryphis dicitur; hoc enim in Ornithologia inter veterum fabellas reponendum esse demonstrauimus. Illud certè in sui admirationem omnes trahebat, quod in Chronico de monstris, & portentis de pingitur, natum ex muliere in agro Constantiensi anno 1290. Monstrum hoc omnes partes leoni persimiles gerebat, praeter caput, quod faciem humanam representabat. Solinus quoquè in libro de mirabilibus mundi promulgat in quibusdam Insulis Caspij maris reperiri leones humana facie, qui in aquis instar piscium viuunt. Io. Hugo narrat in vna Insularum Auriacarum visos fuisse pisces è numero quadrupedum, quos Vvabra schos incolae vocant, Soli expositos, qui magnitudine bouem superabant tergus habebant instar Phocarum, & rostrum instar leonis in mari viuebant, & difficulter occidebantur. Prędictis non multùm dissimile fuit illud monstrum, quod, auctore Pareo, captum fuit in mari Tyrrheno paulò ante obitum Pauli tertij Pont. Max. & successori oblatum, figura, & magnitudine pla nè leonina, corpore squammoso, vocem humanae similem edebat, & de ductum fuit Romam magna cum omnium admiratione; illic autem, & naturali loco, & alimento destitutum diu non vixit. Simile monstrum depingit Franciscus Boussuetus, & iconi subijcir hoc Tetrastichon. Hoc monstrum aequoreis perhibent venisse sub vndis, Portentis careant, ne vada salsa suis; Quod tutè aspiciens minùs admirabere (opinor) Si spectes quantum terra stupenda ferat.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
