Latin
NATVRA, ELECTIO, & EDVCATIO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 547
Unproofread scanNot analysed yet
Catuli postmodum postmodum orti ad venationem debent educari, siquidem adulti ad illarum Ferarum capturam accedent, ad quam primis diebus instructi fuerint. Verùm, teste Tardiuo, anEducatio ca te decimum sextum aetatis mensem, vel secundùm alios solummodò ante decimum ad ve num venati nationem non sunt foluendi, quia ante hoc tempus ob teneram aetatem, disruptionis al coram quaquorum vasorum periculum immineret. Deinde huiusmodi canes iuniores vnà cum lis. adultis erunt congregandi, sed manè primis diebus venatum non sunt ducendi. Etenim si hora frigidiore currrere incipiut, postea Sole circa Meridianum versante, currere recusabunt. Venator quoquè coelo sereno, &aere tranquillo ad venatum cum his canibus exibit, cum pluuiae, &venti Canum odoratum impedire soleant. Item cauendum est, ne canis pest vomitum ad venanonem ducatur; nam tunc ob virium imbecillitatem labori resistere non posset. Amplius canes post venationem fessi ouis vino infractis recreandi sunt. Alij, ex Tardiui consilio, aquam paruo aceto miscent, qua colQuo cibo re lum, &dorsum canis madefaciunt. Insuper omnes canes venatici simul in vno, &eode ficien di sint stabulo nutriri debent, vt se inuicem cognoscant, &diligant, mutuumquè latratum incanes post telligant, seorsim tamen separati vinciendi sunt, ne simul iuncti putore, scabie, aliouè ve nationem. morbo afficiantur. Cubent prope magistrum in stramine, &bis quotidie, aut semel satrem à vinculis soluantur, moxque iterum ligentur, ne diutius soluti, ex Tardiui sententia, alacritatem; &audaciam amittant. Custos etiam sit placidus, illosquè identidem palcis, &panno abstergat, &per prata aliauè loca viridia ducat, vt in venatione quanAedificium do reuocantur, vel animantur, illicò praeceptis Heri obsequantur. Aedificium pro cupro canibus stodiendis huiusmodi canibus ortum Solis respicere debet cum ampla area, vt canes se venaticis. exercere, &alui excrementa deponere possint. Per hoc, si fieri potest. aquae riuulus tran seat, vel ibi vas lapideum aqua plenum semper seruetur. Locus cloacis non careat, vt vrinae; &immundiciae canum expurgentur, parietes domus dealbentur, ne ab araneis, cimicibus, &pulicibus canes infestentur. Penès hanc habitationem sit domicilium custodis cum vaporario, vt canes à venatione madefacti redeuntes, accenso luculento igne, abstergi, &exiccari possint. Verùm quoniam venationis vsus latissimè patet, quaecunquè ad eum pertinent legenda sunt in capitibus animalium, quae venatione capiuntur. Immò lector Xenophontem, &Pollucem, Nemesianem, &Gratium poetam adire potelt. . vii. ii.