# De quadrupedibus digitatis 55

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, PROBLEMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/55

montem igniuomum, de quo scribens Virgilius, sic est affatus. — slammisque armata Chimera. In cuius cacumine leones habitant, mediam montis partem pascuis abundantem caprae colunt, & denique in montis radicibus serpentes multi degunt; hinc factus est fabulae locus Chimeram esse monstrum, quod ex partibus leonis, caprae, & serpentis integratum sit flammasquè euomat; & quoniam Belerophontes Glauei filius accuratissima diligentia praeditus montem hunc habitabilem reddidit, propterea Chimęram fingitur occidisse. Icon autem, quam hic damus est desumpta ex leonis cum Ibice coniuncti statua literis Hetruscis inscripta, quae fortè ad Chimeram repraesentandam fuit hunc in modum cęlata. Icon chimaerae desumpta ex Leonis, & Ibicis coniuncti statua. t 1i nisists is(τταe LII i c

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
