# De quadrupedibus digitatis 552.5-7

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 552.5 to 552.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/552.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/552.5

Deprehendunt autem perdices odorando, si, ex Alberti sen tent ia, captarum auium vestigijs saepius imponantur. Huiusmodi canes tota hyeme liberi dimittuntur; at, vere aduentante, ad resectas vsquè segetes vinciuntur, quibus postmodum ad coturnices, perdices, & phasianos coercendos vtuntur. Quandoquidem hic canis per campos praegradiens, visis praedictis auibus, aucupem respiciens caudam mo tat, ex quo signo, auceps cognoscit propè canem aues versari, ideoque retibus, & canes & aues cooperit. Quamobrem Itali hos canes retiarios appellant, cum & retibus assistant, & ijsdem se obrui patiantur. Deniquè canes sagaces ad aquas, & praecipuè longo pilo pręditi magis dociles, & magis ingeniosi esse perhibentur. Nam Cardanus hos tenu ori sanguine nutriri, consequenterquè prudentiores fieri opinatur. Horum au tem canum praecipuum officium est, vt omnia, quę excidunt, Domino deferant; hanc sagacitatis praerogatiuam Gratius poeta canibus Britannis assignat. Ouidius G nosios canes sagaces facit. Gesnerus hos audiuit in Hispania excellentes nasci, qui lepores potissimum, & cuniculos excitant. Nemesianus canes Tuscos commendat, quamuis alij meliores sagaces ex Vmbria dimanare existiment. e eo co cch & & Canis Canis Scoticus furum deprehensor cum Anemone tuberosa fructu canino Lobel. Canis sagax ad coturnices capiendas pantherinus cum gramine canino Anglorum.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
