# De quadrupedibus digitatis 565-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, DIFFERENTIAE, ET DESCRIPTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/565-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/565-2

DIFFERENTIAE, ET DESCRIPTIO. Laus Magnus felium duas species constituit, & alteram domos frequentantem domesticam, alteram verò per syluas vagantem, syluestrem appellat. Do nestici postmodum cati, ratione loci, & ratione coloris varij sunt. Quandoquidem ex Gesnero, Hispanici agiliores; & rapaciores sunt, caeterisquè maiores, nec non pelle mollissima tecti; hac de causa ad vestes expetitur; quamuis, vt plurimum pellibus syluestrium vestes hyemales fulcian tur. Ratione coloris, cati domestici diuersis coloribus picti esse solent; cum tamen syluestres cinereo tantùm colore sint insigniti. Olaus Magnus scribit, quòd in Solo Septentrionali omnes toti albi vagantur. Cardanus alios nigros, alios albos, alios rufos, alios varios constituit. Nigros ab atra bile dominante maleficos, agiles, inquietos, nec non magis audaces, & furaces esse stituit. Albos, ratione pituitae, ad capturam mulib. q. de rer. rium segniores esse statuit. Varios autem, quos syriacos appellant, mitiores iudicat; quo var. niam ex regione calida aduehantur. Praeterea catus ratione figurae Leoni, aut potius NIIN Leęnae similis est, vnguibus, & dentibus acut issimis instructus, aures tamen habet acutiores, cum Leęnae rotundiores insint. Insuper ambo haec animalia linguam imbricatam, & dentes serratos habent. Pilis quoquè circa os sunt referti, quibus abscissis audacia illorum, ex Alberto, perit.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
