Latin
EPITHETA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 573
Unproofread scanNot analysed yet
τιι ἐὲσυ NOMINATA. &Cognominata. Elius Catus, qui in supellectili admodum pareus fuisse perhibetur, à Plinio memoratur. Franciscus etiam Spinula in Epigrammatibus meminit Constantini Cati Alexandrini. Vbi alludens ad nomen, &ad cognomen diehuius viri sic canebat. Constantine tibi nomen Constantia fecit, Cautio cognomen, sis grauis, atque Catus. Cati quoquè cognominantur Populi Germaniae, Sicambris finitimi; de quibus multa Cę sar in Commentarijs retulit. Hos prima Aetas Hessos vocabat; sed postmodum à Catis cognomentum desumpsisse dicuntur ob serocitatem, qua hostes, veluti cati mures aggrediuntur. Hinc Catrorum montes appellantur illi, quos praedicti populi incolunt. Quare Reusnerus in Hodęporico de his sic canit. Hinc meliore via Cattorum ex montibus altis In planum euecti. Familiae insuper multae à Catis cognominatae non solum Eerrariae, sed etiam Bononię,