Latin
573.5 to 573.8
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 573.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam Democritus (referente Plinio) smaragdos Persicos felinos appellitare videtur, dum non translucidos; sed felium oculis valdè similes esse statuit. Aliter oculus cati est gemmae species, quae inuenitur in Zeilan laudatissima. Nonnulli scribunt, quòd à Pegu aduehatur. Mrcumque sit, haec gemma in colore, fulgore, &figura oculum cati apprimè aemulatur. Hanc Cardanus pseudoopalum appellauit. Metalli etiam quoddam genus est ex Gesnero, quod Germanicateensilber, nimirum felium argentum nominant. Est enim colori argenteo ita simile, vt imperitos rerum metallicarum facilè decipiat; à felibus autem nomen inuenit, vel quia instar oculorum cati radiet, vel quia nullius prorsus sit valoris. Deniqui cati fons esse perhibetur ille, ex quo aqua Petronia in Tyberim fluit, ita nuncupatus secundum Festum, quia in agro cuiusdam fuerit cati. Ad finem, felinus, nomen adiectiuum à fele apud Authores nuperos inuenitur, cum apud veteres nusquam legatur. OVERBIA. Varijs animalis proprietatibus adagia desumi solent. Vt si huius edacitatem contemplemur, hoc profertur. Felis Tartesia. De magnis, &ridiculis felibus, quae in Iberia apud Tartesios populos crescere dicuntur. Quamuis de gulosis hoc enunciandum esse multi confirment. Lucianus verò de homine guloso hoc proferebat. Fele rapacior. Aliud pertinens ad gulam sic effertur. Circuit, vt felis feruidum iusculum. Hoc attinet ad illos, qui in aliquo negocio peragendo, spe sua frustrantur. Laridum feli. Subintelligendo commendas. Quemadmodum dicimus. Quem lupo. Hoc euulgatur in illos, qui fidem ijs adhibent, quibus fidendum non esset. Pro fele rem coquinariam exercere. Hoc spectat ad illos, qui in peragendis negocijs oleum, &operam perdunt Hoc Coquis interdum contingere solet, dum carnes coctae per incuriam à felibus auferuntur. Si meditemur aliàs felium proprietates alia emergunt adagia, vt feiis festinans cacos parit catulos. Dicitur de homminibus, qui negocia immatura accelerant. Qui cum felibus venatur ferè semper musculos capit. Hoc pronunciatur, quando colloquia praua bonos corrumpunt mores. Catus etiam transmare vectus vocem non mutabit. Hoc vulgare esse apud Germanos tradit Gesnerus, competerequè hominibus, qui, etiamsi mutent coelum, non mutant animum. Ingenium nulla vi vincitur, nec felis captare mures desinit. In Germania hoc passim euulgari fatetur Gesnerus de ijs, qui malis operibus assuefacti, ab illis nonita facilè recedere possunt. Fele absente mures saltant.