# De quadrupedibus digitatis 577

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, FABVLOSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/577
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/577

Primò Gulosi se se offerunt, nam Russellius proponit Daemones formam felium induentes, dumin ora Gulosorum damnatorum amarissima pocula infundunt. Deinde affecti segnitie, & desidia felibus sunt comparandi, quandoquidem Daemon effigiem fe lis suscipiens, desidiosos vexare solet. Narrat enim Heisterbacensis, quòd supra caput monachi desidiosi, & in choro saepè dormientis, dum diuina recitabantur officia, catus sedere visus est. Quod cum defrdiosus intellexisset ex relatione illius, qui hoc videro meruit, ita sedem accommodiuit, vt deinoeps dormientem, & sedentem praecipitaret. Praeterea Lenones, tanquam virginum raptores optima de causa felibus comparantur. Immò Plautus ipsum Lenonem selem appellabat; quapropter apud ipsum felis virgina lis Leno rapiens puellàs, & felis pullaria Leno puerorum raptor, & corruptor nuncupa tur. Ad rem Ausonius scribebat hunc in modum. Quis Marcus? felis nuper pullaria dictus, Corrumpit totum, qui puerile decus. Insuper adulatores cum felibus maximam conuenientiam habere dicuntur; cum ritu felium hominibus blandiantur, & adulentur. Tandem curiosus ab hac similitudine non est arcendus; nam veluti sele praetereunte obsonia è medio auferuntur, ita homine curioso accedente, à colloquentibus institutus sermo vertitur, donec abierit. MONSTRA. X animalibus multifidis, & multiparis saepissimè gigni monstra liquidò constat. Idcirco Porta in Magia naturali narrat Sinessę Aruncae agnum. bicipitem, & catum tribus pedibus natum fuisse. Anno Domini 1554. felis domestica Basileae quatuor catulos vnico partu edidit, inter quos vnus pedibus horrendis, & quasi in spiram varijs reflexibus conuersis pręditus erat, cuius iconem exhibemus. Post biennium eadem felis tres catulos vnica paritura in lucem emisit, circa ventrem non vmbelici vinculo coniunctos, sed reuera in ven tris matre vnitos, quos tamen dolore partus necatos, familiares inuenerunt. Fęcundissimum fuit animal sępiùs vnico anno ter grauidum, modò quinquè, & aliquando sex enitens foetus; sed postquam octauum aetatis annum attigit, plerumque monstra protulit. Immò contra matrum naturam, catulos etiam ad currendum aptos deuorauit. Haec in libro de Prodigijs & ostentis leguntur. Vbi etiam habetur, quòd anno Domini 1552. in aedibus Ludouici Dheitaei, quaedam domestica felis inter alios foetus enixa est catellum viuum monocephalon, bicorporem, octipedem, vtriusquè sexus, corporibus inuicem iun ctis, & in vnum caput coeuntibus, vt duorum se se mutuo osculantium speciem referrent, Dum haec scribebamus anno 1636. natus est hic Bononiae catus octipes, vtriusquè sexus cum duobus capitibus, pariterquè duabus caudis tergore verò simul coniunctis. Olim etiam hic in lucem exiuit felis foemina hexapus, cuius iconem hoc in loco dare non piguit. chebeh eh eb ab e Fclis

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
