Latin
VSVS IN CIBIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 58
Unproofread scanNot analysed yet
Leaena Bononiensibus donata: debemus aspernari quoniàm facultati cosmeticę famulatur, exsiccatum enim, &cum vnguento rosaceo permixtum mendas faciei, &aliarum partium emendat; verùm in vino non est propinandum, vt amotauit Albertus; quoniàm homines abstemios redderet Prędictis addamus laminam auri, in qua insculpta sit figura leonis, Sole versante in leone, &Luna non aspiciente sextam domum, regioni renum appositam ad mentem Vveckerii dolorem lenire, &intemperiem auferre. Nos autem haec ad ineptias referenda esse arbitramur, quia auri lamina sine vlla figura, vel leonis, vel aliorum animantium regioni renum imposita partes illas roborat, &dolores sedat, vt quotidiana docet experientia. Risu quoquè explodenda est opinio Mizaldi, qui scripsit imaginem Herculis leonem suffocantis anulo inclusam colicis, vel vt alij legunt, cholericis mederi.